- PHOENICEUS Color
- PHOENICEUS Colorin equis, Latinis appellatur, a colore palmitis palmei, qui φοῖνιξ Graece, alias spadix et baldius. Nam et σπάδιξ, termes palmae Graecis. Sed et φοῖνιξ hic color iisdem, et equus φοίνιξ Homero, Il. ψ. v. 454.Οἱ τὸ μὲν ἄλλο τόσον φοῖνιξ ἦν.Ab eo non paulum diversus alius color, puniceus Latinis, Graecis itidem φοῖνιξ, sed et φοινικοῦς dictus: quos duos colores ex homonymia vocabuli omnes fere antiqui Scriptores confundunt, cum tantopere distent. Quis enim vidit punicos equos sive coccineos, nativô ac suô colore? At Phoeniceos sive spadices, quos Badios vel Baios vocamus, passim videre est. A. Gellius, sive Phavorinus, apud A. Gellium utrumque eundem faciens, Nam Phoeniceus, inquit, l. 2. c. 26. quem tu Graece φοινικὸν dixisti, noster est, et rutilus, et spadix phoenicei συνώμυμος, qui factus Graece noster est, exuberantiam splendoremque significat ruboris, quales sunt fructus palmae arboris, Sole non admodum incocti, unde spadicis et phoenicei nomen est. Σκάδικα enim Dores vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Sed uti male miscet utrumque, sic utrumque a colore fructus palmae nondum maturi dictum male scribit. Certe Libanius, in comparatione palmae arboris et mali, palmulam nondum maturam phoenicei coloris esse dicit, h. e. spadicis: maturam vero non unius coloris exsistere. Nam aliae puniceae fiunt, aliae succinae, aliae purpureawe, aliae etiam candidae. Nempe phoeniceum neque diluti coloris est, neque nimium saturi: et puniceum, coloris rubri vegetissimi et exsuperantissimi, i. e. ὀξυτάτου, vel Gelliô teste, qui tamen de Phoeniceo hoc tradit, quod unice puniceo competit, l. 3. c. 9. de equo Seiano: Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitatâ, cervice arduâ, colore phoeniceô, floreâ et comanti iubâ. Quem colorem sub finem capitis explicans, Hunc equum, inquit, Gabius Bassus vidisse Argis refert haud credibilipulchritudine, vigoreque et colore exsuperantissimô, quem colorem nos, sicut dixi, Phoeniceum dicimus etc. Nisi dicas. cum in omnibus coloribus suus sit vigor et exsuperantia, adeoque et equorum phoeniceus color aliqus dilutior. Alius sat uratior, quem Badium obscurum Galli dicunt, hunc intellexisse Gellium, sed (ut patet ex gradibus rubri coloris, quos percensuit) omnino intelligit is colorem, vigore et exsuperantiâ rubri colori omnibus praestantem, h. e. puniceum, quô colore nullus unquam equus natus aut visus est, nisi pictus fuerit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1329. et seqq. Colori Phaniceo admodum similis est is, quem castanatum iidem Galli appellant; qui in capillis praecipue obtinet, qui rufi coloris, non nimium pressi, nec nimis saturi sunt etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.